AgRoMaNewcastle University

Return to search

Cicero

De Natura Deorum 2.47-48

conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri. sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu—quod mihi tamen ipsum non videtur; quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum; cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim sfai=ran interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui ku/klos Graece dicitur, his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit extremum, quo nihil fieri potest aptius. hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari?

Use your browser’s Print command to print this passage or save it as a PDF.