AgRoMaNewcastle University

Return to search

Quintilian

Institutio Oratoria 1.10.39-44

[1.10.39] falsa quoque veris similia geometrica ratione deprehendit. fit hoc et in numeris per quasdam, quas ψευδογραφίας vocant, quibus pueri ludere solebamus. sed alia maiora sunt. nam quis non ita proponenti credat? quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis continetur, par sit necesse est. [1.10.41] ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. [1.10.44] si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur; quae circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet. ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.

Use your browser’s Print command to print this passage or save it as a PDF.