AgRoMaNewcastle University

Return to search

Lucretius

De Rerum Natura 1.951-1051

Sed quoniam docui solidissima materiai corpora perpetuo volitare invicta per aevom, nunc age, summai quaedam sit finis eorum necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, pervideamus utrum finitum funditus omne constet an immensum pateat vasteque profundum. Omne quod est igitur nulla regione viarum finitumst; namque extremum debebat habere. extremum porro nullius posse videtur esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur quo non longius haec sensus natura sequatur. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum, non habet extremum, caret ergo fine modoque. nec refert quibus adsistas regionibus eius; usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis tantundem partis infinitum omne relinquit. Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse? alterutrum fatearis enim sumasque necessest. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque quo minus quo missum est veniat finique locet se, sive foras fertur, non est a fine profectum. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris extremas, quaeram: quid telo denique fiet? fiet uti nusquam possit consistere finis effugiumque fugae prolatet copia semper. Praeterea spatium summai totius omne undique si inclusum certis consisteret oris finitumque foret, iam copia materiai undique ponderibus solidis confluxet ad imum nec res ulla geri sub caeli tegmine posset nec foret omnino caelum neque lumina solis, quippe ubi materies omnis cumulata iaceret ex infinito iam tempore subsidendo. at nunc ni mirum requies data principiorum corporibus nullast, quia nil est funditus imum, quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur partibus in cunctis, infernaque suppeditantur ex infinito cita corpora materiai. Postremo ante oculos res rem finire videtur; aer dissaepit collis atque aera montes, terra mare et contra mare terras terminat omnis; omne quidem vero nihil est quod finiat extra. est igitur natura loci spatiumque profundi, quod neque clara suo percurrere fulmina cursu perpetuo possint aevi labentia tractu nec prorsum facere ut restet minus ire meando; usque adeo passim patet ingens copia rebus finibus exemptis in cunctas undique partis. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inane et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat, aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus; nam dispulsa suo de coetu materiai copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes. quod nullo facerent pacto, nisi materiai ex infinito suboriri copia posset, unde amissa solent reparare in tempore quaeque. nam vel uti privata cibo natura animantum diffluit amittens corpus, sic omnia debent dissolui simul ac defecit suppeditare materies aliqua ratione aversa viai. nec plagae possunt extrinsecus undique summam conservare omnem, quae cumque est conciliata. cudere enim crebro possunt partemque morari, dum veniant aliae ac suppleri summa queatur; inter dum resilire tamen coguntur et una principiis rerum spatium tempusque fugai largiri, ut possint a coetu libera ferri. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, infinita opus est vis undique materiai.

Use your browser’s Print command to print this passage or save it as a PDF.